- ISELASTICI Ludi
- ISELASTICI Ludiapud Rom. s. Iselastica certamina, memorantur in amoebeis Epistolis Plinii et Traiani, in haec verba: C. PLINIUS TRAIANO IMP. S. Athletae, Domine, ea quae pro Iselasticis certaminibus constituisti, deberi sibi putant stuati ex eo die, quo sunt coronati. Nihil enim referre, quando sint Patriam invecti, sed quando certamine vicerint, ex quo invehi possint. Ego contra scribo Iselasticorum nomine. Itaque eorum vebementer addubitem, an sit potius id tempus, quo εἰσήλασαν, intuendum. Et quae sequuntur. TRAIANUS PLINIO S. Iselasticum tunc primum mihi videtur incipere debere, quum quis in civitatem suam ipse εἰσήλασε etc. Nempe uti apud Athenienses Hieronicis plurimi honores habebantur praemiaqueve dabantur, ita iisdem quoque honorem habuêrunt Impp. Rom. Augusti vestigia legentes, praemiaque sive opsonia, pro Iselasticis certaminibus constituêrunt, ut ex Epistolis citatis patet. Ubi Petitus rescribit: Ego cum transcribo, Iselasticorum, nomine itaque eorum vehementer addubitem an sit potius id tempus, quo εἰσήλασαν, intuendum? Cum enim libellum ab Iselasticis sibi oblatum, Imp. mittendum, transcriberet Plin. ipso eorum nomine monitus, facile vidit Iselasticos dictos fuisse, non ex eo tempore, quo sunt coronati, sed ex quo εἰσήλασαν, patriaminvecti sunt. Atque haec praemia Hieronicarum ab iis capi potenant, qui pecuniam crediderant Hieronicis, auctore Papiniano l. X. Resp. Commodapraemiorum, quae propter coronas sacras praestantur, condemnato placuit interdici et eam pecuniam iure pignoris in causam iudicati capi. L. 40. de re Iudic. Quamquam non poterat, qui nondum e sacro certamine coronam reportaverat, pignori obligare praemia, quae sibi pensitanda sperabat. Pro coronis: Imp. Alex. A. Septimio. Spem eorum praemiroum, quae pro coronis Athletis pensitanda sunt, privatâ pactione pignorari minime admittendum est: et ideo nec si generale pactum de omnibus bonis pignori obligandis intervenerit, tenet, PP. Kal. Maii, Maximo II. et Paterno Coss. Lege V. Quae res pignori obligaris possint? etc. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. et hîc passim, inprimis infra ubi de Pialibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.